Regina coeli latare, Alleluia!
- Quia, quem meruisti portare, Alleluia!
Resurrexit, sicut dixit, Alleluia!
- Ora pro nobis Deum, Alleluia!
Gaude et laetare semper Virgo Maria, Alleluia!
- Quia surrexit Dominus vere, Alleluia!
Oremus
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Jesu Christi mundum laetificare dignatus es, praesta quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetua capiamus gaudia vita. Per Christum Dominum nostrum. Amen.